O viridissima virga,
ave,
quae in ventoso flabro
sciscitationis sanctorum prodisti.
Cum venit tempus
quod tu floruisti in ramis tuis,
ave, ave sit tibi
quia calor solis in te sudavit
sicut odor balsami.
Nam in te floruit pulcher flos
qui odorem dedit
omnibus aromatibus
quae arida erant.
Et illa apparuerunt omnia
in viriditate plena.
Unde caeli dederunt rorem
super gramen
et omnis terra laeta facta est
quoniam viscera ipsius
frumentum protulerunt
et quoniam volucres caeli
nidos in ipsa habuerunt.
Deinde facta est esca hominibus
et gaudium magnum epulantium,
unde, o suavis Virgo
in te non deficit ullum gaudium.
Haec omnia Eva contempsit.
Nunc autem laus sit Altissimo.
No comments:
Post a Comment