Dies est laetitiae

You can read about the medieval Latin hymn, Dies est laetitiae, at the Hymns and Carols of Christmas website, which also has sheet music, along with various English translations, including one by J. M. Neale.

Dies est laetitiae

1. Dies est laetitiae
In ortu regali,
Nam processit hodie
Ventre virginali
Puer admirabilis,
Totus delectabilis
In humanitate,
Qui inaestimabilis
Est et ineffabilis
In divinitate.

2. Orto Dei filio
Virgine de pura,
Ut rosa de lilio,
Stupescit natura,
Quem parit juvencula
Natum ante saecula
Creatorem rerum,
Quod uber munditiae
Lac dat pueritiae
Antiquo dierum.

3. Ut vitrum non laeditur
Sole penetrante,
Sic illaesa creditur
Virgo post et ante.
Felix est puerpera,
Cuius casta viscera
Deum genuerunt,
Et beata ubera
In aetate tenera
Christum lactaverunt.

4. Christe, qui nos manibus
Propriis fecisti,
Et pro nobis omnibus
Nasci voluisti,
Te devote poscimus,
Laxa, quod peccavimus,
Non sinas perire
Post mortem nos miseros,
Sed tecum ad superos
Facias venire.

No comments: