In natali Domini

You can read about this 14th-century hymn, In natali Domini, at the Hymns and Carols of Christmas website, which also has sheet music.

In natali Domini

1. In natali Domini,
Gaudent omnes angeli
Et cantant cum jubilo:
Gloria uni Deo,
Virgo Deum genuit,
Virgo Christum peperit,
Virgo semper intacta.

2. Natus est Emanuel,
Quem praedixit Gabriel,
Testis est Ezechiel:
A patre processit.
Virgo Deum genuit,
Virgo Christum peperit,
Virgo semper intacta.

3. Nunciavit angelus,
Gaudium pastoribus,
Christi nativitatem
Magnam jucunditatem.
Virgo Deum genuit,
Virgo Christum peperit,
Virgo semper intacta.

4. Christus natus hodie
Ex Maria virgine,
Non conceptus semine
Apparuit hodie:
Virgo Deum genuit,
Virgo Christum peperit,
Virgo semper intacta.

5. Magi Deum adorant,
Aurum, thus et myrrham dant
Regi regum Domino:
Gloria uni Deo:
Virgo Deum genuit,
Virgo Christum peperit,
Virgo semper intacta.

No comments: