Jesu, dulcis memoria

You can read about this hymn attributed to Saint Bernard, Jesu dulcis memoria, at the Hymns and Carols of Christmas website, which also has sheet music. The YouTube video below has both the Latin and an English translation.


Jesu, dulcis memoria

1. Jesu, dulcis memoria,
Dans vera cordis gaudia,
Sed super mel et omnia
Ejus dulcis praesentia:

2. Nil canitur suavius,
Nil auditur jucundius,
Nil cogitatur dulcius,
Quam Jesus Dei Filius.

3. Jesu, spes pœnitentibus,
Quam pius es petentibus!
Quam bonus te quaerentibus!
Sed quid invenientibus!

4. Nec lingua potest dicere,
Nec littera exprimere,
Expertus novit credere,
Quid sit Jesum diligere.

5. Jesu Rex admirabis,
Et Triumphator nobilis,
Dulcedo ineffabilis,
Totus desiderabilis;

6. Mane nobiscum, Domine,
Nos tuo reple munere:
Pulsa noctis caligine
Tua pasce dulcedine.

7. Gloria Tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et Sancto Spiritu
In sempirterna saecula. Amen.




No comments: