ADDITIONAL SONGS

As I find additional songs not in the current December list, I will post them here!

This Cantica Adventus website has many unattributed songs I had not found online before - including Frosty the Snowman, O Christmas Tree, Unto Us A Child Is Born, We Wish You A Merry Christmas, The Dreidel Song, and O Hanukkah.

Frigus Vir Nivis

Frigus vir nivis
Erat hilaris, felix
Cum suo pipo et naso parvo
Et carbonis oculis.
Frigus vir nivis
Est fabula mira;
Fit nivis sed liberi sapiunt
Eum vixisse quondam.

Existet est vis mira
In petaso invento,
Nam hunc cum ill' induissent
Tum circumsaluit.

O, Frigus vir nivis
Erat quam vivissimus
Et dicunt illum ludere et
Ridere similem nobis.
Pulsate pulsu, pulsate pulsu
Ecce Frigus it!
Pulsate pulsu, pulsate pulsu
Trans nivem currit!

O Abies!

O abies, o abies,
Fidissima cum fronde,
Virens aestatis tempore,
Virens nivosa hieme,
O abies, o abies,
Fidissima cum fronde!

O abies, o abies,
Tu mihi valde places:
Quotiens natali tempore
Delectavisti me fronde,
O abies, o abies,
Tu mihi valde places.

O abies, o abies,
Veste tua me doces:
Spes gignunt et constantia
Semper vires, solacia;
O abies, o abies,
Veste tu me doces.

Puer Nobis Nascitur

Puer nobis nascitur, Rector angelorum,
In hoc mundo pascitur Dominus dominorum.

In praesepe ponitur Sub foeno asinorum,
Cognoverunt dominum Christum regem caelorum.

Hinc Herodes timuit Magno cum dolore
Et pueros occidit Infantes cum livore.

Qui natus est ex Maria Die hodierna,
Ducat nos cum gratia Ad gaudia superna.

O et A et A et O Cum cantibus in choro
Cum canticis et organo Benedicamus domino.

Sit Prosperus Iesus Nati
from Latine Cantemus by Franz Schlosser

Sit prosperus Iesus nati ... 3x
Dies, novus annus.
Ch: Ne vobis ingrata
Sint nostra nuntiata,
Sit prosperus Iesus nati
Dies, novus annus.
E domo afferte libum ... 3x
Bonum libum ad nos
Si vultis ut abeamus ... 3x
Hoc afferte ad nos!

Canticum Turbonis

Turbo, turbo, turbo
Fictilis argilla
Ubi siccus et paratus
O turbine ludam.

Is corpus pulchrum tenet
Et tenue et breve crus,
Ac ubi fit defessus
Cadit et vinco tunc.

O Hanukkah

O Hanukkah, O Hanukkah,
Accende Menorah,
Conviv'um habe'amus et
Saltemus Horam!

Congregate ad mensam
Ti' damus delectationem.
Turbo ludendum et lagana edendum (elide & slur a lot!)

Et dum nos saltamus,
Candelae deflagrant.
Una pro nocte
Dulciter ardent
Admonitum dies praeterritos

This Kealing.org website also has some unattributed songs I had not found elsewhere online - including The Little Drummer Boy, O Christmas Tree (another version), and I Saw Three Ships.

Musicus Parvulus

"Veni," mi deferent (Pa rum pum pum pum),
"Ut Regem videas (Pa rum pum pum pum)
Munera ferimus (Pa rum pum pum pum),
Quae Regi donemus (Pa rum pum pum pum
Rum pum pum pum, rum pum pum pum),
Sic celebrantes (Pa rum pum pum pum),
Venientes."
Infans Jesu (Pa rum pum pum pum),
Ego, pauper puer (Pa rum pum pum pum)
Habeo nil doni (Pa rum pum pum pum),
Ad Regi donandum (Pa rum pum pum pum)
Rum pum pum pum, rum pum pum pum),
Tibi tinnitem (Pa rum pum pum pum)
Tympano?

Tres Naves

Navitae advenerunt tres,
Quo natus est,
Quo natus est,
Navitae advenerunt tres,
Quo natus est Christus die.
Quid inerat his navibus?
Virgo, Salvator Dominus.
Quonam ierunt naves tres?
In Bethlehem ierunt hae.
Campanae sonent omnes nunc!
Et canant caeli angeli!

O Abies

O abies, O abies,
Est viridis frons tua!
O abies, O abies,
Est viridis frons tua!
Te video frondescere
Aestate sicut hieme.
O abies, O abies,
Est viridis frons tua!

O abies, O abies,
Gratissima es mihi!
O abies, O abies,
Gratissima es mihi!
Quam saepe die geniti
Te delectabar Domini!
O abies, O abies,
Gratissima es mihi!

O abies, O abies,
Haec frons me docet tua:
O abies, O abies,
Haec frons me docet tua:
Sunt illa nos firmantia
Spes bona et constantia.
O abies, O abies,
Haec frons me docet tua.

No comments: