Flos de radice Jesse

You can read about this Latin version of the German carol Es ist ein Ros entsprungen, Flos de radice Jesse, at the Hymns and Carols of Christmas website, which also has a MIDI file of the melody, along with the German lyrics.

Flos de radice Jesse

1. Flos de radice Jesse, est natus hodie.
Quem nobis jam adesse, laetamur unice.
Flos ille Jesus est.
Maria Virgo radix de qua flos ortus est.

2. Hunc Isaias florem, praesagiis cecinit.
Ad ejus nos amorem, Nascentis allicit.
Flos virgam superat
coeli terraeque cives, Flos ille recreat.

3. Est campi flos pudici,, est flos convallium.
Pulcrumque potest dici, in spinis lilium.
Odoris optimi;
vel soli quodvis cedit aroma nomini.

4. Hic suo flos odore, fideles attrahit.
Divino mox amore, attractos imbuit.
O flos o gratia:
ad te suspiro, de te me satia.

No comments: