Heu! quid jaces stabulo

You can read about the 15th-century hymn, Heu! quid jaces stabulo, at the Hymns and Carols of Christmas website, which also has a MIDI file of the melody.

Heu! quid jaces stabulo

1. Heu! quid jaces stabulo,
Omnium Creator,
Vagiens cunabulo,
Mundi reparator?
Si rex, ubi purpura,
Vel clientum murmura,
Ubi aula regis?
Hic omnix penuria,
Paupertatis curia,
Forma novae legis.

2. Istuc amor generis
Me traxit humani,
Quod se noxa sceleris
Occidit profani.
His meis inopiis,
Gratiarum copiis
Te pergo ditare:
Hocce natalitio
Vero sacrificio,
Te volens beare.

3. O te laudum millibus
Laudo, laudo, laudo;
Tantis mirabilibus
Plaudo, plaudo, plaudo:
Gloria — sit gloria,
Amanti memoria
Domino in altis:
Cui testimonia
Dantur et praeconia
Cœlicis a psaltis.


No comments: