Missus Gabriel de coelis

You can read about the 12th-century hymn, Missus Gabriel de coelis, at the Hymns and Carols of Christmas website.

Missus Gabriel de coelis

1. Missus Gabriel de cœlis,
Verbi baijulus fidelis,
Sacris disserit loquelis
Cum beata virgine;

2. Verbum bonum et suave
Pandit intus in conclave,
Et ex Eva format Ave,
Evae verbo nomine.

3. Consequenter, juxta pactum
Adest Verbum caro factum:
Semper tamen est intactum
Puellare gremium;

4. Parem pariens ignorat,
Et quam homo non deflorat,
Non torquetur, nec laborat
Quando parit filium.

5. Signum audi novitatis:
Crede solum, et est satis,
Non est tuae facultatis
Solvere corrigiam:

6. Grande signum et insigne
Est in rubo et in igne;
Ne appropiet indigne
Calceatus quispiam.

7. Virga sicca sine rore,
Novo ritu, novo more
Fructum protulit cum flore;
Sic et Virgo peperit.

8. Benedictus talis fructus;
Fructus gaudii, non luctus;
Non erit Adam seductus
Si de hoc gustaverit.

9. Jesus noster, Jesus bonus,
Piae matris pium onus,
Cujus est in cœlo thronus,
Paritur in stabulo.

10. Qui sic est pro nobis natus
Nostros deleat reatus:
Quia noster incolatus
Hic est in periculo.

No comments: