Puer Natus in Bethlehem

You can read about the 15th-century hymn, Puer Natus in Bethlehem, at the Hymns and Carols of Christmas website, which also has a MIDI file of the melody, along with various English translations, including one by C. P. Krauth.

Here are two different versions of the Latin lyrics:


Puer Natus in Bethlehem (version 1)

Puer natus in Bethlehem, Alleluia.
Unde gaudet Jerusalem. Alleluia.

Hic iacet in pr├Žsepio, Alleluia.
Qui regnat sine termino. Alleluia.

Cognovit bos et asinus, Alleluia.
Quod puer erat Dominus. Alleluia.

Reges de Saba veniunt, Alleluia.
Aurum, tus, myrrhum offerunt. Alleluia.

Intrantes domum invicem, Alleluia.
Novum salutant principem. Alleluia.

De matre natus virgine, Alleluia.
Sine virili semine. Alleluia.

Sine serpentis vulnere, Alleluia.
De nostro venit sanguine. Alleluia.

In carne nobis similis, Alleluia.
Peccato sed dissimilis. Alleluia.

Ut redderet nos homines, Alleluia.
Deo et sibi similes. Alleluia.

In hoc natali gaudio, Alleluia.
Benedicamus Domino. Alleluia.

Laudetur sancta Trinitas, Alleluia.
Deo dicamus gratias. Alleluia.


Puer Natus in Bethlehem (version 2)

Puer natus in Bethlehem, Alleluia:
unde gaudet Jerusalem. Alleluia.

R./ In cordis iubilo Christum natum adoremus,
cum novo cantico.


Assumpsit carnem filius, Alleluia,
Dei Patris altissimus. Alleluia, Alleluia.

Per Gabrielem nuntium, Alleluia,
Virgo concepit Filium. Alleluia, Alleluia.

Et angelus pastoribus, Alleluia.
Revelat quod sit Dominus. Alleluia, Alleluia.

Reges de Saba veniunt, Alleluia.
Aurum, tus, myrrham offerunt. Alleluia, Alleluia.

In hoc natali gaudio, Alleluia.
Benedicamus Domino. Alleluia, Alleluia.

Laudetur sancta Trinitas, Alleluia.
Deo dicamus gratias. Alleluia, Alleluia.



3 comments:

Juegos de Motos said...

Optime video

Larus Argentatus said...

I love this widget!

Paulusmaximus said...

Well done; a really good way to start Advent!

Paul Byrne