Quae stella sole pulchrior

You can read about the song by Charles Coffin, Quae stella sole pulchrior, at the Hymns and Carols of Christmas website, which also has a MIDI file of the melody, along with various English translations, such as What Star is This, with Beams so Bright?. You can hear a lovely performance of the song on this album by the Netherlands Chamber Choir: Mirabile Mysterium: Christmas Music Through the Ages.



Quae stella sole pulchrior

Quae stella sole pulchrior
Coruscat? haec Regis novi
Revelat ortus: haec Dei
Praesignat ad cunas iter.

Stat vatibus priscis fides;
En stella surgit ex Jacob;
Arrectus ad spectaculum
Eous orbis emicat.

Dum sidus admonet foris,
Lux fulget intus clarior;
Suadetque vi blanda magos
Signi datorem quaerere.

Segnes amor nescit moras:
Labor, pericla, nil movent:
Domum, propinquos, patriam,
Deo vocante, deserunt.

Micante dum nos allicis,
O Christe, stella gratiae;
Ne tarda coelesti sinas
Obstare corda lumini.

Qui lumen est, sit laus Patri;
Qui se revelat gentibus,
Sit laus perennis Filio:
Par sit tibi laus, Spiritus.

No comments: