Avia renone calcabatur

Keep up with the latest posts! You can subscribe by email or visit the Bestiaria Latina blog. For the complete Latin carols collection, visit the Gaudium Mundo Homepage. Plus, you can even add a Latin Christmas Carol widget to your own blog or website!

You can read about the English version of the "Grandma Got Run Over by a Reindeer" song in this Wikipedia article... and you can find not just one, but TWO Latin versions below.

VERSION ONE

This version was rendered in Latin by the Latin IV class, Carmel HS, Carmel, Indiana. Thanks to Linda Emanuel for sharing this!

Chorus
Avia renone calcabatur
Dum ambulat in Saturnalibus.
Diceas Saturnum non exstare,
Sed Avius et ego credimus

Stanza I
Vinum nimium bibebat
admonita ne eat,
sed medicinae est oblita
et e ianua in nivem titubat.

Stanza II
Mane cum e(am) adibamus
in impetus prospectu
vestigia errant in fronte
et Saturni erant notae in dorso.

Chorus

Stanza III
Nunc Avo superbi sumus
se tam bene comportat
sedens illic spectat ludos
consobrinus cum eo se oblectat.

Stanza IV
Non sunt Saturnalia nunc
in togis pallidis sumus
nihilominus nos miramur
dona Aviae anon remittamus (Remitte!)

Chorus

Stanza V
Anser nunc est primae mensae
et placenta ex ficis (Ah!)
similesque sunt candelae
coloribus in Aviae pilis.

Stanza VI
Vicinos omnes admonebam
"Vos servate spectando"
Aurigare numquam debet
qui portatus est in traha cum nano.

Chorus (bis, sed altius alterum cantate)
Io Saturnalia!
(Basso profundo!)

VERSION TWO

This version was rendered in Latin by Eduardus "Caudex" - grātiās Eduardō agimus!

Aviam nostram tandem tarandrus conculcāvit,
Domum euntem vigiliīs ante Nātīvitātem
Licet dīcās tālem quālis Nicolāus nōn exstāre
Ego et avus meus crēdimus eum exstāre quidem

Nimium enim tēmētum ōvicātum sibi sumpserat,
Eam obsecrāvimus nē proficīscerētur at,
Eius medicinā domī relictā valdē indigēbat;
Proin per forēs intrā nivēs forās titubat

Eā postrīdiē repertā, Nātālī mātūtīnō
In locō concursātiōnī datō
Ēn! in fronte notae ungulārum
Tergō unguibus Nicolāī lacerātō.

Aviam nostram tandem tarandrus conculcāvit,
Domum euntem vigiliīs ante Nātīvitātem
Licet dīcās tālem quālis Nicolāus nōn exstāre
Ego et avus meus crēdimus eum exstāre quidem

Vērum omnēs dē avō nostrō tantum glōriāmur,
Nam in bonam partem haec omnia sustinet
Vidē sīs illīc ut laetus follilūdium intuētur,
Cerevīsiam bibit, chartulās Helenulae dispertiet.

Aviā nostrā absente, Nātālī genuīnō nōn gaudēmus,
Tōtī familiārēs vestibus pullīs sunt indūtī,
Nec possumus quīn nōsmetipsōs rogēmus,
Utrum oporteat mūnera eius ēvolvī an remittī?
AN REMITTĪ?

Aviam nostram tandem tarandrus conculcāvit,
Domum euntem vigiliīs ante Nātīvitātem
Licet dīcās tālem quālis Nicolāus nōn exstāre
Ego et avus meus crēdimus eum exstāre quidem

Nunc ānser pinguis in mēnsā jacet
Et pulpa ē fīcīs nōbīs optātissimīs
Ūnā cum candēlīs caeruleā et argenteā
Aviae concolōrī capillāmentō simillimīs

Amīcōs omnēs et vīcīnōs sēdulō admonuī:
Oportet vōs ut vōbīsmet caveātur nē
Ūlla licentia trahā vehendō darī dēbeat
Hominī quī cum nūminibus pūmilīs lūdit, hei!

Cantātō, ave mī!

Aviam nostram tandem tarandrus conculcāvit,
Domum euntem vigiliīs ante Nātīvitātem
Licet dīcās tālem quālis Nicolāus nōn exstāre
Ego et avus meus crēdimus eum exstāre quidem



1 comment:

Latin Flavors said...

What a meaningful song. Here's my Puerto Rican take on it: http://latinoflavors.blogspot.com/2009/12/sample-post.html